Daemon Irrepit Callidus

Daemon irrepit callidus,

Allicit cor honoribus,

Ponit fraudes inter laudes, cantus, saltus.

Quidquid amabile Daemon dat,

Cor Jesu minus aestimat.

Caro venatur sensibus;

Sensus adhaeret dapibus;

Inescatur, impinguatur, dilatatur.

Quidquid amabile Caro dat,

Cor Jesu minus aestimat.

Adde mundorum milia,

Mille millena gaudia;

Cordis aestum non explebunt, non arcebunt.

Quidquid amabile Totum dat,

Cor Jesu minus aestimat.